- FERA
- FERAab Aeolico φὴρ, pro θὴρ, per excellentiam leo est, apud Sctiptores Arabes, Graeeosqueve, uti docet Sam. Bochart. Hierozoici Parte priore l. 3. c. 1. At apud Septentrionales, Fera, item Fera Regalis, ut in LL. Forestarium Canuti Regis, vulgo Staggon, cervus est, cuius venatio regalis dicitur: Unde narrat Luiprand. l. 3. c. 4. Lanthbertum Mediolan. Archiep. Burchardo Suevorum Duci, quasi hoc esset privilegium amoris, concessisse cervum, quem is suo in brolio venaretur quod nulli unquam nisi carissimis magnisque concesserat amicis. Imo Nonius quoqueve notat, cervum κατ᾿ ἐξοχην ferum appellari, a Virg. Aen. l. 7. v. 489.Pellebatque ferum puroque in fonte lavabat.Quod de apro etiam observavit Salmas. Not. ad Capitolin. cuius feminam, ferae nomine indigitari in Charta Fundat. Abbatiae S. Mariae Santon. A. C. 1047. apud Sammatthanos, adnotat C. du Fresne. Uti autem cervus Fera regalis, sic aper Fera forestae dicitur, in iisdem LL. ubi non semel sibi invicem contradistinguuntur: non vero capreoli, lepores et cuniculi: quippe, ut est apud Hygin. in Astron. l. 2. nobiles Venatores circa lepores non occupantur; carpiturqueve proin Callimachus, quod Dianam eorum sanguine satiari dixerit. At aprorum venationem Regibus quoqueve propriam fuisse innuit Thegan. de Gestis Ludovici Pii c. 20. In mense Augusto, quando cervi pinguissimi sunt, venationi vacabat, usque dum aprorum tempus advernerat etc. Vide C. du Fresne Gloss. Apud Iul. Capitolin. in Gordianis aliosqueve, Ferae Libycae seu Africanae. Dioni Λιβυκὰ θηρία passim, leones sunt pardiqueve, ut interpretatur Serv. conveniebant enim in Africae certis locis variae, et ἐτερομενεῖς ferae quas venatores captas Romam mittebant. Unde Capitolin. feras, inquit, Libycas unâ die centum exhibuit, ursos mille, Casaub. etc. Sunt autem ferae venatoribus hostium loco. Gratius Cyneget.Tune ipsum medio cassem qui nascitur orePer senos circum usque sinus laqueabis, ut omnemConcipiat tergo, si quisquam est, pluribus hostem.Unde Venatio ipsa, Nemesiano,——— securi proelia ruris.Hincqueve, velut, in tropaeum, suspendendi ferarum capita, Diis Dianaequeve praecipue, mos vet. Virg. Ecl. 7. v. 29.Setosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus,Et ramosa Mycon vivacis cornua cervi:Vide infra ubi de Venatione, item ubi de Exuviis. Contra a feris devorari, ignominiosissimum mortis genus habitum, ut ex procemio Iliadis discimus, v. 4.—— αὐτοὺς δ᾿ἑλώρια τεῦχἐ κύνεςςιΟ᾿ιωνοῖσι τε πᾶσι ———Quo qui periissent, non posse apud Inseros quiete frui, persuasum fuisse Veteribus, vet. ait Scholiastes Statii Theb. l. 12. v. 98. E silvis postmodum in urbes translatae sunt, vivariis exstructis in quibus servarentur delectationi magis securae, quod primus quis romae fecerit, Plin. docet l. 8. c. 52. vivaria horum (aporum) caterorumque silvestrium, primus togati generis invenit Fulvius Lippinus (an Hirpinus) qui in Tarquiniensi feras pascere instituit. Nec diu imitatores defuêre L. Lucullus et Q. Hortensius. Etiam cicurandi inventa retion, unde Mansuetarii magistri, et custodes, apud Romanos, servorum genus, in specie Ursarii etc. de quibus suo loco: plura vero hanc in rem, apud Plin. praefatum toto l. 8. uti de ferarum pellibus se vestiendi more, apud varias gentes frequentato, apud Salmas. ad Solin. p. 1006. de more vero feris homines obiciendi, infra. Hîc vero non omittendum, quod ferino vultu ipsa Gentilium Numina interdum voluêre aspici: inter quae Iuno in Lyco ferae omnino formam habuit Athenis, Saturnus alibi etc. uti videre est apud Car. Paschal. Cor. l. 10. c. 14. Imo εἰς τὴν θεοποιΐαν παρέλαβον οἱ Αἰγύπτιοι πᾶν ζῶον καὶ ὁμοίως-ἀνέμιξαν θηρίων καὶ ἀνθρώπου, καὶ πάλιν ὁρνέων σώματα καὶ ἀνθρώπους. εἴκαςται γὰρ πὰρ αὐτȏις τις μέχρι τραχήλου ἀνθρωποειδὴς. τὸ δὲ πρόσωπον ὀρνέου ἠ ` λ´οντο ἢ ἄλλου τινὸς ζώου κεκτῃμένος, καὶ πάλιν αὖ κεφαλὴ ἀνθρώπειος, καὶ ἀλλων τινων ζώων μέρη. Ad Deorum fabricam omne animal una cum homime Aegyptii assumpsêrunt: in quae et pecudum, et hominis, aviumque irem et hominis corpora commiseuêre. Singulae apud illos Deorum statuae vel collo tenus humanam speciem praeferunt, faciem vero vel avis, vel leonis, vel alterius animalis impositam habent, vel contra capiti humano subiectum alterius animalis corpus praemonstrant, Porphyrius περὶ ἀποχῆς ἐμφ. l. 4. Vide quoque Tertullian. Apologet c. 16. Minuc. Fel. Octavio, et doctissimos ibi Commentatores. Sed et Minerva non ferox tantum, et torva, verum etiam fera dicitur Val. Flacco Argon. l. 3. quam in rem pluscula habes apud Barthium ad Stat. Theb. l. 2. v. 715.Diva ferox magni Deus, ingeniumque parentis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.